1Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fug prsidium sumunt, 2ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebros, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. 3Videntes itaque filii Isral fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. 4Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant prcipites : filii autem Isral uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent. 5Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Isral. 6Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. 7Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prdam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. 8Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia qu erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prdationibus eorum. 9Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. 10Qu cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu ltitia Isral ; tu honorificentia populi nostri : 11quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in ternum. 12Et dixit omnis populus : Fiat, fiat. 13Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Isral. 14Porro autem universa qu Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo. 15Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.