1Et factum est cum audisset hc verba Judith vidua, qu erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Ozi filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchi filii Enan filii Nathani filii Salathiel filii Simeon filii Ruben, 2et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeace : 3instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit stus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. 4Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. 5Et in superioribus domus su fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, 6et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vit su, prter sabbata et neomenias et festa domus Isral. 7Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas. 8Et erat hc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. 9Hc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. 10Et venerunt ad illam, et dixit illis : Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium ? 11et qui estis vos, qui tentatis Dominum ? 12non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. 13Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. 14Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus : 15non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. 16Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi 17dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam : ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur : 18quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos, 19pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis : nos autem alterum deum nescimus prter ipsum. 20Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, qucumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. 21Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. 22Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. 23Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. 24Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis su contra Dominum protulerunt, 25exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. 26Et nos ergo non ulciscamur nos pro his qu patimur, 27sed reputantes peccatis nostris hc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. 28Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia qu locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. 29Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. 30Et dixit illis Judith : Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis, 31ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. 32Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea : et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Isral. 33Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. 34Et dixit ad eam Ozias princeps Juda : Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.