1Hc dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, 2et dices : [Audi verbum Domini, rex Juda,qui sedes super solium David :tu et servi tui, et populus tuus,qui ingredimini per portas istas. 3Hc dicit Dominus :Facite judicium et justitiam,et liberate vi oppressum de manu calumniatoris :et advenam, et pupillum, et viduamnolite contristare, neque opprimatis inique,et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. 4Si enim facientes feceritis verbum istud,ingredientur per portas domus hujus,reges sedentes de genere David super thronum ejus,et ascendentes currus et equos,ipsi, et servi, et populus eorum. 5Quod si non audieritis verba hc :in memetipso juravi, dicit Dominus,quia in solitudinem erit domus hc. 6Quia hc dicit Dominus super domum regis Juda :Galaad, tu mihi caput Libani,si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles ! 7Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus :et succident electas cedros tuas,et prcipitabunt in ignem. 8Et pertransibunt gentes mult per civitatem hanc,et dicet unusquisque proximo suo :Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ? 9Et respondebunt :Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,et adoraverint deos alienos et servierint eis. 10Nolite flere mortuum,neque lugeatis super eum fletu :plangite eum qui egreditur,quia non revertetur ultra,nec videbit terram nativitatis su. 11Quia hc dicit Dominus ad Sellum,filium Josi, regem Juda,qui regnavit pro Josia patre suo,qui egressus est de loco isto :Non revertetur huc amplius, 12sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur,et terram istam non videbit amplius. 13V qui dificat domum suam in injustitia,et cnacula sua non in judicio :amicum suum opprimet frustra,et mercedem ejus non reddet ei : 14qui dicit : dificabo mihi domum latam,et cnacula spatiosa :qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina,pingitque sinopide. 15Numquid regnabis quoniam confers te cedro ?pater tuus numquid non comedit et bibit,et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ? 16Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum :numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus. 17Tui vero oculi et cor ad avaritiam,et ad sanguinem innocentem fundendum,et ad calumniam, et ad cursum mali operis. 18Propterea hc dicit Dominus ad Joakim,filium Josi, regem Juda :Non plangent eum : V frater ! et v soror !Non concrepabunt ei : V domine ! et v inclyte ! 19Sepultura asini sepelietur,putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.] 20[Ascende Libanum, et clama :et in Basan da vocem tuam,et clama ad transeuntes,quia contriti sunt omnes amatores tui. 21Locutus sum ad te in abundantia tua,et dixisti : Non audiam :hc est via tua ab adolescentia tua,quia non audisti vocem meam. 22Omnes pastores tuos pascet ventus,et amatores tui in captivitatem ibunt :et tunc confunderis,et erubesces ab omni malitia tua. 23Qu sedes in Libano,et nidificas in cedris,quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores,quasi dolores parturientis ? 24Vivo ego, dicit Dominus,quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda,annulus in manu dextera mea,inde evellam eum, 25et dabo te in manu qurentium animam tuam,et in manu quorum tu formidas faciem,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu Chaldorum : 26et mittam te, et matrem tuam qu genuit te,in terram alienam, in qua nati non estis,ibique moriemini. 27Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc,non revertentur. 28Numquid vas fictile atque contritumvir iste Jechonias ?numquid vas absque omni voluptate ?Quare abjecti sunt ipse et semen ejus,et projecti in terram quam ignoraverunt ? 29Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. 30Hc dicit Dominus :Scribe virum istum sterilem,virum qui in diebus suis non prosperabitur :nec enim erit de semine ejus virqui sedeat super solium David,et potestatem habeat ultra in Juda.]