1Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hc, 2dixit Azarias filius Osai, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini gyptum ut habitetis illuc. 3Sed Baruch filius Neri incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. 4Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda. 5Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda, 6viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militi cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neri : 7et ingressi sunt terram gypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis. 8Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens : 9Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta qu est sub muto latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judis, 10et dices ad eos : Hc dicit Dominus exercituum, Deus Isral : Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum : et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos : 11veniensque percutiet terram gypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium : 12et succendet ignem in delubris deorum gypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra gypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace : 13et conteret statuas domus solis qu sunt in terra gypti, et delubra deorum gypti comburet igni.