1Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital, filia Jeremi, de Lobna. 2Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia qu fecerat Joakim, 3quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua : et recessit Sedecias a rege Babylonis. 4Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem : et obsederunt eam, et dificaverunt contra eam munitiones in circuitu. 5Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeci. 6Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terr. 7Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam port qu est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam qu ducit in eremum. 8Persecutus est autem Chadorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho : et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. 9Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, qu est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia. 10Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeci in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha. 11Et oculos Sedeci eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus. 12In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan, princeps militi, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem, 13et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et omnem domum magnam igni combussit : 14et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldorum, qui erat cum magistro militi. 15De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan, princeps militi. 16De pauperibus vero terr reliquit Nabuzardan, princeps militi, vinitores et agricolas. 17Columnas quoque reas qu erant in domo Domini, et bases, et mare neum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldi, et tulerunt omne s eorum in Babylonem, 18et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa rea qu in ministerio fuerant, tulerunt : 19et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militi : 20et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim reos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus ris omnium horum vasorum. 21De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam : porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. 22Et capitella super utramque rea : altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia rea : similiter column secund, et malogranata. 23Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia : et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur. 24Et tulit magister militi Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli : 25et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat prpositus super viros bellatores : et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate : et scribam principem militum, qui probabat tyrones : et sexaginta viros de populo terr, qui inventi sunt in medio civitatis. 26Tulit autem eos Nabuzardan magister militi : et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha : 27et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua. 28Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor : in anno septimo, Judos tria millia et viginti tres : 29in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas : 30in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militi animas Judorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo anim, quatuor millia sexcent. 31Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. 32Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone. 33Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vit su. 34Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis su, cunctis diebus vit ejus.