1[In illo tempore, ait Dominus,ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus,et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum,et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem,de sepulchris suis : 2et expandent ea ad solem, et lunam,et omnem militiam cli,qu dilexerunt, et quibus servierunt,et post qu ambulaverunt,et qu qusierunt, et adoraverunt.Non colligentur, et non sepelientur :in sterquilinium super faciem terr erunt. 3Et eligent magis mortem quam vitam,omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima,in universis locis qu derelicta sunt,ad qu ejeci eos, dicit Dominus exercituum.] 4Et dices ad eos : [Hc dicit Dominus :Numquid qui cadit non resurget ?et qui aversus est non revertetur ? 5Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalemaversione contentiosa ?Apprehenderunt mendacium,et noluerunt reverti. 6Attendi, et auscultavi :nemo quod bonum est loquitur ;nullus est qui agat pnitentiam super peccato suo,dicens : Quid feci ?Omnes conversi sunt ad cursum suum,quasi equus impetu vadens ad prlium. 7Milvus in clo cognovit tempus suum :turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui :populus autem meus non cognovit judicium Domini. 8Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus,et lex Domini nobiscum est ?vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ! 9Confusi sunt sapientes ;perterriti et capti sunt :verbum enim Domini projecerunt,et sapientia nulla est in eis. 10Propterea dabo mulieres eorum exteris,agros eorum hredibus,quia a minimo usque ad maximumomnes avaritiam sequuntur :a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt mendacium. 11Et sanabant contritionem fili populi mei ad ignominiam,dicentes : Pax, pax !cum non esset pax. 12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quinimmo confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Idcirco cadent inter corruentes :in tempore visitationis su corruent, dicit Dominus. 13Congregans congregabo eos, ait Dominus.Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea :folium defluxit,et dedi eis qu prtergressa sunt. 14Quare sedemus ?convenite, et ingrediamur civitatem munitam,et sileamus ibi :quia Dominus Deus noster silere nos fecit,et potum dedit nobis aquam fellis :peccavimus enim Domino. 15Exspectavimus pacem, et non erat bonum :tempus medel, et ecce formido. 16A Dan auditus est fremitus equorum ejus ;a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra :et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ;urbem et habitatores ejus. 17Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,quibus non est incantatio :et mordebunt vos, ait Dominus. 18Dolor meus super dolorem,in me cor meum mrens. 19Ecce vox clamoris fili populi mei de terra longinqua :Numquid Dominus non est in Sion ?aut rex ejus non est in ea ?Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,et in vanitatibus alienis ? 20Transiit messis, finita est stas,et nos salvati non sumus. 21Super contritione fili populi mei contritus sum, et contristatus :stupor obtinuit me. 22Numquid resina non est in Galaad ?aut medicus non est ibi ?quare igitur non est obducta cicatrix fili populi mei ?]