1[Tdet animam meam vit me ;dimittam adversum me eloquium meum :loquar in amaritudine anim me. 2Dicam Deo : Noli me condemnare ;indica mihi cur me ita judices. 3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,et opprimas me opus manuum tuarum,et consilium impiorum adjuves ? 4Numquid oculi carnei tibi sunt ?aut sicut videt homo, et tu videbis ? 5Numquid sicut dies hominis dies tui,et anni tui sicut humana sunt tempora, 6ut quras iniquitatem meam,et peccatum meum scruteris, 7et scias quia nihil impium fecerim,cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ? 8Manus tu fecerunt me,et plasmaverunt me totum in circuitu :et sic repente prcipitas me ? 9Memento, quso, quod sicut lutum feceris me,et in pulverem reduces me. 10Nonne sicut lac mulsisti me,et sicut caseum me coagulasti ? 11Pelle et carnibus vestisti me ;ossibus et nervis compegisti me. 12Vitam et misericordiam tribuisti mihi,et visitatio tua custodivit spiritum meum. 13Licet hc celes in corde tuo,tamen scio quia universorum memineris. 14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ? 15Et si impius fuero, v mihi est ;et si justus, non levabo caput,saturatus afflictione et miseria. 16Et propter superbiam quasi lenam capies me,reversusque mirabiliter me crucias. 17Instauras testes tuos contra me,et multiplicas iram tuam adversum me,et pn militant in me. 18Quare de vulva eduxisti me ?qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. 19Fuissem quasi non essem,de utero translatus ad tumulum. 20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, 21antequam vadam, et non revertar,ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine : 22terram miseri et tenebrarum,ubi umbra mortis et nullus ordo,sed sempiternus horror inhabitat.]