1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2[Numquid qui multa loquitur, non et audiet ?aut vir verbosus justificabitur ? 3Tibi soli tacebunt homines ?et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ? 4Dixisti enim : Purus est sermo meus,et mundus sum in conspectu tuo. 5Atque utinam Deus loqueretur tecum,et aperiret labia sua tibi, 6ut ostenderet tibi secreta sapienti,et quod multiplex esset lex ejus :et intelligeres quod multo minora exigaris ab eoquam meretur iniquitas tua ! 7Forsitan vestigia Dei comprehendes,et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? 8Excelsior clo est, et quid facies ?profundior inferno, et unde cognosces ? 9Longior terra mensura ejus,et latior mari. 10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,quis contradicet ei ? 11Ipse enim novit hominum vanitatem ;et videns iniquitatem, nonne considerat ? 12Vir vanus in superbiam erigitur,et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. 13Tu autem firmasti cor tuum,et expandisti ad eum manus tuas. 14Si iniquitatem qu est in manu tua abstuleris a te,et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, 15tunc levare poteris faciem tuam absque macula ;et eris stabilis, et non timebis. 16Miseri quoque oblivisceris,et quasi aquarum qu prterierunt recordaberis. 17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ;et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. 18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe :et defossus securus dormies. 19Requiesces, et non erit qui te exterreat ;et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20Oculi autem impiorum deficient,et effugium peribit ab eis :et spes illorum abominatio anim.]