1Respondens autem Job, dixit : 2[Audivi frequenter talia :consolatores onerosi omnes vos estis. 3Numquid habebunt finem verba ventosa ?aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? 4Poteram et ego similia vestri loqui,atque utinam esset anima vestra pro anima mea : 5consolarer et ego vos sermonibus,et moverem caput meum super vos ; 6roborarem vos ore meo,et moverem labia mea, quasi parcens vobis. 7Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,et si tacuero, non recedet a me. 8Nunc autem oppressit me dolor meus,et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. 9Rug me testimonium dicunt contra me,et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. 10Collegit furorem suum in me,et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. 11Aperuerunt super me ora sua,et exprobrantes percusserunt maxillam meam :satiati sunt pnis meis. 12Conclusit me Deus apud iniquum,et manibus impiorum me tradidit. 13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :tenuit cervicem meam, confregit me,et posuit me sibi quasi in signum. 14Circumdedit me lanceis suis ;convulneravit lumbos meos :non pepercit, et effudit in terra viscera mea. 15Concidit me vulnere super vulnus :irruit in me quasi gigas. 16Saccum consui super cutem meam,et operui cinere carnem meam. 17Facies mea intumuit a fletu,et palpebr me caligaverunt. 18Hc passus sum absque iniquitate manus me,cum haberem mundas ad Deum preces. 19Terra, ne operias sanguinem meum,neque inveniat in te locum latendi clamor meus : 20ecce enim in clo testis meus,et conscius meus in excelsis. 21Verbosi amici mei :ad Deum stillat oculus meus : 22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. 23Ecce enim breves anni transeunt,et semitam per quam non revertar ambulo.]