1Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2[Potestas et terror apud eum est,qui facit concordiam in sublimibus suis. 3Numquid est numerus militum ejus ?et super quem non surget lumen illius ? 4Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?aut apparere mundus natus de muliere ? 5Ecce luna etiam non splendet,et stell non sunt mund in conspectu ejus : 6quanto magis homo putredo,et filius hominis vermis ?]