1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit : 2[Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. 3Quia donec superest halitus in me,et spiritus Dei in naribus meis, 4non loquentur labia mea iniquitatem,nec lingua mea meditabitur mendacium. 5Absit a me ut justos vos esse judicem :donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. 6Justificationem meam, quam cpi tenere, non deseram :neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. 7Sit ut impius, inimicus meus,et adversarius meus quasi iniquus. 8Qu est enim spes hypocrit, si avare rapiat,et non liberet Deus animam ejus ? 9Numquid Deus audiet clamorem ejus,cum venerit super eum angustia ? 10aut poterit in Omnipotente delectari,et invocare Deum omni tempore ? 11Docebo vos per manum Dei qu Omnipotens habeat,nec abscondam. 12Ecce vos omnes nostis :et quid sine causa vana loquimini ? 13Hc est pars hominis impii apud Deum,et hreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. 14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,et nepotes ejus non saturabuntur pane : 15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,et vidu illius non plorabunt. 16Si comportaverit quasi terram argentum,et sicut lutum prparaverit vestimenta : 17prparabit quidem, sed justus vestietur illis,et argentum innocens dividet. 18dificavit sicut tinea domum suam,et sicut custos fecit umbraculum. 19Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :aperiet oculos suos, et nihil inveniet. 20Apprehendet eum quasi aqua inopia :nocte opprimet eum tempestas. 21Tollet eum ventus urens, et auferet,et velut turbo rapiet eum de loco suo. 22Et mittet super eum, et non parcet :de manu ejus fugiens fugiet. 23Stringet super eum manus suas,et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]