1Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. 2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. 3Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. 4Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. 5Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : [Junior sum tempore, vos autem antiquiores :idcirco, demisso capite,veritus sum vobis indicare meam sententiam. 7Sperabam enim quod tas prolixior loqueretur,et annorum multitudo doceret sapientiam. 8Sed, ut video, spiritus est in hominibus,et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. 9Non sunt longvi sapientes,nec senes intelligunt judicium. 10Ideo dicam : Audite me :ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. 11Expectavi enim sermones vestros ;audivi prudentiam vestram,donec disceptaremini sermonibus ; 12et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :sed, ut video, non est qui possit arguere Job,et respondere ex vobis sermonibus ejus. 13Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :Deus projecit eum, non homo. 14Nihil locutus est mihi :et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. 15Extimuerunt, nec responderunt ultra,abstuleruntque a se eloquia. 16Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :steterunt, nec ultra responderunt : 17respondebo et ego partem meam,et ostendam scientiam meam. 18Plenus sum enim sermonibus,et coarctat me spiritus uteri mei. 19En venter meus quasi mustum absque spiraculo,quod lagunculas novas disrumpit. 20Loquar, et respirabo paululum :aperiam labia mea, et respondebo. 21Non accipiam personam viri,et Deum homini non quabo. 22Nescio enim quamdiu subsistam,et si post modicum tollat me factor meus.]