1Igitur Eliu hc rursum locutus est : 2[Numquid qua tibi videtur tua cogitatio,ut diceres : Justior sum Deo ? 3Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :vel quid tibi proderit, si ego peccavero ? 4Itaque ego respondebo sermonibus tuis,et amicis tuis tecum. 5Suspice clum, et intuere :et contemplare thera quod altior te sit. 6Si peccaveris, quid ei nocebis ?et si multiplicat fuerint iniquitates tu, quid facies contra eum ? 7Porro si juste egeris, quid donabis ei ?aut quid de manu tua accipiet ? 8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :et filium hominis adjuvabit justitia tua. 9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. 10Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,qui dedit carmina in nocte ; 11qui docet nos super jumenta terr,et super volucres cli erudit nos ? 12Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum. 13Non ergo frustra audiet Deus,et Omnipotens causas singulorum intuebitur. 14Etiam cum dixeris : Non considerat :judicare coram illo, et expecta eum. 15Nunc enim non infert furorem suum,nec ulciscitur scelus valde. 16Ergo Job frustra aperit os suum,et absque scientia verba multiplicat.]