1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit : 2[Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et indica mihi. 3Numquid irritum facies judicium meum,et condemnabis me, ut tu justificeris ? 4Et si habes brachium sicut Deus ?et si voce simili tonas ? 5Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. 6Disperge superbos in furore tuo,et respiciens omnem arrogantem humilia. 7Respice cunctos superbos, et confunde eos,et contere impios in loco suo. 8Absconde eos in pulvere simul,et facies eorum demerge in foveam. 9Et ego confiteborquod salvare te possit dextera tua. 10Ecce behemoth quem feci tecum,fnum quasi bos comedet. 11Fortitudo ejus in lumbis ejus,et virtus illius in umbilico ventris ejus. 12Stringit caudam suam quasi cedrum ;nervi testiculorum ejus perplexi sunt. 13Ossa ejus velut fistul ris ;cartilago illius quasi lamin ferre. 14Ipse est principium viarum Dei :qui fecit eum applicabit gladium ejus. 15Huic montes herbas ferunt :omnes besti agri ludent ibi. 16Sub umbra dormit in secreto calami,et in locis humentibus. 17Protegunt umbr umbram ejus :circumdabunt eum salices torrentis. 18Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. 19In oculis ejus quasi hamo capiet eum,et in sudibus perforabit nares ejus. 20An extrahere poteris leviathan hamo,et fune ligabis linguam ejus ? 21Numquid pones circulum in naribus ejus,aut armilla perforabis maxillam ejus ? 22Numquid multiplicabit ad te preces,aut loquetur tibi mollia ? 23Numquid feriet tecum pactum,et accipies eum servum sempiternum ? 24Numquid illudes ei quasi avi,aut ligabis eum ancillis tuis ? 25Concident eum amici ?divident illum negotiatores ? 26Numquid implebis sagenas pelle ejus,et gurgustium piscium capite illius ? 27Pone super eum manum tuam :memento belli, nec ultra addas loqui. 28Ecce spes ejus frustrabitur eum,et videntibus cunctis prcipitabitur.]