1[Non quasi crudelis suscitabo eum :quis enim resistere potest vultui meo ? 2Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?omnia qu sub clo sunt, mea sunt. 3Non parcam ei, et verbis potentibus,et ad deprecandum compositis. 4Quis revelabit faciem indumenti ejus ?et in medium oris ejus quis intrabit ? 5Portas vultus ejus quis aperiet ?per gyrum dentium ejus formido. 6Corpus illius quasi scuta fusilia,compactum squamis se prementibus. 7Una uni conjungitur,et ne spiraculum quidem incedit per eas. 8Una alteri adhrebit,et tenentes se nequaquam separabuntur. 9Sternutatio ejus splendor ignis,et oculi ejus ut palpebr diluculi. 10De ore ejus lampades procedunt,sicut td ignis accens. 11De naribus ejus procedit fumus,sicut oll succens atque ferventis. 12Halitus ejus prunas ardere facit,et flamma de ore ejus egreditur. 13In collo ejus morabitur fortitudo,et faciem ejus prcedit egestas. 14Membra carnium ejus cohrentia sibi :mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. 15Cor ejus indurabitur tamquam lapis,et stringetur quasi malleatoris incus. 16Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,et territi purgabuntur. 17Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit,neque hasta, neque thorax : 18reputabit enim quasi paleas ferrum,et quasi lignum putridum s. 19Non fugabit eum vir sagittarius :in stipulam versi sunt ei lapides fund. 20Quasi stipulam stimabit malleum,et deridebit vibrantem hastam. 21Sub ipso erunt radii solis,et sternet sibi aurum quasi lutum. 22Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 23Post eum lucebit semita :stimabit abyssum quasi senescentem. 24Non est super terram potestas qu comparetur ei,qui factus est ut nullum timeret. 25Omne sublime videt :ipse est rex super universos filios superbi.]