1Respondens autem Job Domino, dixit : 2[Scio quia omnia potes,et nulla te latet cogitatio. 3Quis est iste qui celat consilium absque scientia ?ideo insipienter locutus sum,et qu ultra modum excederent scientiam meam. 4Audi, et ego loquar :interrogabo te, et responde mihi. 5Auditu auris audivi te :nunc autem oculus meus videt te. 6Idcirco ipse me reprehendo,et ago pnitentiam in favilla et cinere.] 7Postquam autem locutus est Dominus verba hc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. 8Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. 9Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos : et suscepit Dominus faciem Job. 10Dominus quoque conversus est ad pnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia qucumque fuerant Job, duplicia. 11Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et univers sorores su, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum : et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. 12Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asin. 13Et fuerunt ei septem filii, et tres fili. 14Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secund Cassiam, et nomen terti Cornustibii. 15Non sunt autem invent mulieres specios sicut fili Job in universa terra : deditque eis pater suus hreditatem inter fratres earum. 16Vixit autem Job post hc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex, et plenus dierum.