1Respondens autem Job, dixit : 2[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,et calamitas quam patior, in statera ! 3Quasi arena maris hc gravior appareret ;unde et verba mea dolore sunt plena : 4quia sagitt Domini in me sunt,quarum indignatio ebibit spiritum meum ;et terrores Domini militant contra me. 5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?aut mugiet bos cum ante prsepe plenum steterit ? 6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ? 7Qu prius nolebat tangere anima mea,nunc, pr angustia, cibi mei sunt. 8Quis det ut veniat petitio mea,et quod expecto tribuat mihi Deus ? 9et qui cpit, ipse me conterat ;solvat manum suam, et succidat me ? 10Et hc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,nec contradicam sermonibus Sancti. 11Qu est enim fortitudo mea, ut sustineam ?aut quis finis meus, ut patienter agam ? 12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,nec caro mea nea est. 13Ecce non est auxilium mihi in me,et necessarii quoque mei recesserunt a me. 14Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Domini derelinquit. 15Fratres mei prterierunt me,sicut torrens qui raptim transit in convallibus. 16Qui timent pruinam,irruet super eos nix. 17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo. 18Involut sunt semit gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt. 19Considerate semitas Thema, itinera Saba,et expectate paulisper. 20Confusi sunt, quia speravi :venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. 21Nunc venistis ;et modo videntes plagam meam, timetis. 22Numquid dixi : Afferte mihi,et de substantia vestra donate mihi ? 23vel : Liberate me de manu hostis,et de manu robustorum eruite me ? 24Docete me, et ego tacebo :et si quid forte ignoravi, instruite me. 25Quare detraxistis sermonibus veritatis,cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ? 26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,et in ventum verba profertis. 27Super pupillum irruitis,et subvertere nitimini amicum vestrum. 28Verumtamen quod cpistis explete :prbete aurem, et videte an mentiar. 29Respondete, obsecro, absque contentione ;et loquentes id quod justum est, judicate. 30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,nec in faucibus meis stultitia personabit.]