1Verbum Domini, quod factum est ad Jol, filium Phatuel. 2[Audite hoc, senes,et auribus percipite, omnes habitatores terr :si factum est istud in diebus vestris,aut in diebus patrum vestrorum ? 3Super hoc filiis vestris narrate,et filii vestri filiis suis,et filii eorum generationi alter. 4Residuum eruc comedit locusta,et residuum locust comedit bruchus,et residuum bruchi comedit rubigo. 5Expergiscimini, ebrii,et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine,quoniam periit ab ore vestro. 6Gens enim ascendit super terram meam,fortis et innumerabilis :dentes ejus ut dentes leonis,et molares ejus ut catuli leonis. 7Posuit vineam meam in desertum,et ficum meam decorticavit ;nudans spoliavit eam, et projecit :albi facti sunt rami ejus. 8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis su. 9Periit sacrificium et libatio de domo Domini ;luxerunt sacerdotes, ministri Domini. 10Depopulata est regio,luxit humus,quoniam devastatum est triticum,confusum est vinum,elanguit oleum. 11Confusi sunt agricol,ululaverunt vinitoressuper frumento et hordeo,quia periit messis agri. 12Vinea confusa est,et ficus elanguit ;malogranatum, et palma, et malum,et omnia ligna agri aruerunt,quia confusum est gaudium a filiis hominum. 13Accingite vos, et plangite, sacerdotes :ululate, ministri altaris ;ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. 14Sanctificate jejunium, vocate ctum,congregate senes, omnes habitatores terrin domum Dei vestri,et clamate ad Dominum : 15A, a, a, diei !quia prope est dies Domini,et quasi vastitas a potente veniet. 16Numquid non coram oculis vestris alimenta perieruntde domo Dei nostri, ltitia et exsultatio ? 17Computruerunt jumenta in stercore suo,demolita sunt horrea,dissipat sunt apothec,quoniam confusum est triticum. 18Quid ingemuit animal,mugierunt greges armenti ?quia non est pascua eis ;sed et greges pecorum disperierunt. 19Ad te, Domine, clamabo,quia ignis comedit speciosa deserti,et flamma succendit omnia ligna regionis. 20Sed et besti agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te,quoniam exsiccati sunt fontes aquarum,et ignis devoravit speciosa deserti.]