1Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. 2Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum. 3Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judorum : et dabant ei alapas. 4Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. 5(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo. 6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam. 7Responderunt ei Judi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. 8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 9Et ingressus est prtorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei. 10Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ? 11Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. 12Et exinde qurebat Pilatus dimittere eum. Judi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Csaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Csari. 13Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. 14Erat enim parasceve Pasch, hora quasi sexta, et dicit Judis : Ecce rex vester. 15Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Csarem. 16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. 17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvari locum, hebraice autem Golgotha : 18ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. 19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judorum. 20Hunc ergo titulum multi Judorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, grce, et latine. 21Dicebant ergo Pilato pontifices Judorum : Noli scribere : Rex Judorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judorum. 22Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. 23Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hc fecerunt. 25Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleoph, et Maria Magdalene. 26Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri su : Mulier, ecce filius tuus. 27Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio. 29Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. 31Judi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis. 36Facta sunt enim hc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo. 37Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt. 38Post hc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimatha (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. 39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrh et alos, quasi libras centum. 40Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judis sepelire. 41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42Ibi ergo propter parasceven Judorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.