1Et die tertia nupti fact sunt in Cana Galil, et erat mater Jesu ibi. 2Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. 4Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. 5Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. 6Erant autem ibi lapide hydri sex posit secundum purificationem Judorum, capientes singul metretas binas vel ternas. 7Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt. 9Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinius, 10et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galil ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. 12Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus. 13Et prope erat Pascha Judorum, et ascendit Jesus Jerosolymam : 14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. 15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit s, et mensas subvertit. 16Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tu comedit me. 18Responderunt ergo Judi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hc facis ? 19Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20Dixerunt ergo Judi : Quadraginta et sex annis dificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? 21Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scriptur et sermoni quem dixit Jesus. 23Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, qu faciebat. 24Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.