1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Isral, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, qu respicit solitudinem. 2Sehon rex Amorrhorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aror, qu sita est super ripam torrentis Arnon, et medi partis in valle, dimidique Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon. 3Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam qu ducit Bethsimoth : et ab australi parte, qu subjacet Asedoth, Phasga. 4Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos 5Gessuri, et Machati, et dimidi partis Galaad : terminos Sehon regis Hesebon. 6Moyses famulus Domini et filii Isral percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidi tribui Manasse. 7Hi sunt reges terr, quos percussit Josue et filii Isral trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Isral, singulis partes suas, 8tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethus fuit et Amorrhus, Chananus, et Pherezus, Hevus et Jebusus. 9Rex Jericho unus : rex Hai, qu est ex latere Bethel, unus : 10rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, 11rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, 12rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13rex Dabir unus, rex Gader unus, 14rex Herma unus, rex Hered unus, 15rex Lebna unus, rex Odullam unus, 16rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17rex Taphua unus, rex Opher unus, 18rex Aphec unus, rex Saron unus, 19rex Madon unus, rex Asor unus, 20rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21rex Thenac unus, rex Mageddo unus, 22rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus, 23rex Dor et provinci Dor unus, rex gentium Galgal unus, 24rex Thersa unus : omnes reges triginta unus.