1Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo qu ascendit de Jericho ad montem Bethel : 2et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth : 3et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno : 4possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim. 5Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. 6Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Jano. 7Descenditque de Jano in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. 8De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. 9Urbesque separat sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et vill earum. 10Et non interfecerunt filii Ephraim Chananum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.