1Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph) : Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan : 2et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas. 3Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed sol fili : quarum ista sunt nomina : Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 4Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes : Dominus prcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. 5Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. 6Fili enim Manasse possederunt hreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant. 7Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath qu respicit Sichem : et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphu. 8Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphu, qu est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim. 9Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, qu in medio sunt urbium Manasse : terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare : 10ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. 11Fuitque hreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis : similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth. 12Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cpit Chananus habitare in terra sua. 13Postquam autem convaluerunt filii Isral, subjecerunt Chananos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos. 14Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt : Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tant multitudinis, et benedixerit mihi Dominus ? 15Ad quos Josue ait : Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezi et Raphaim : quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. 16Cui responderunt filii Joseph : Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chanani, qui habitant in terra campestri, in qua sit sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezral mediam possidens vallem. 17Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse : Populus multus es, et magn fortitudinis : non habebis sortem unam, 18sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia : et poteris ultra procedere cum subverteris Chananum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.