1Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Isral donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Isral. 2Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Isral. 3Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Isral in colle prputiorum. 4Hc autem causa est secund circumcisionis : omnis populus, qui egressus est de gypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos vi circuitus, 5qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, 6per quadraginta annos itineris latissim solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. 7Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in prputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. 8Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. 9Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium gypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in prsentem diem. 10Manseruntque filii Isral in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho : 11et comederunt de frugibus terr die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. 12Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terr, nec usi sunt ultra cibo illo filii Isral, sed comederunt de frugibus prsentis anni terr Chanaan. 13Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium : perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ? 14Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. 15Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum ? 16Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.