1Post mortem Josue, consuluerunt filii Isral Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananum, et erit dux belli ? 2Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus. 3Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. 4Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananum ac Pherezum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum. 5Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananum et Pherezum. 6Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, csis summitatibus manuum ejus ac pedum. 7Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. 8Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. 9Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. 10Pergensque Judas contra Chananum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai : 11atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 12Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. 13Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem. 14Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Qu cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ? 15At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. 16Filii autem Cini cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. 17Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. 18Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. 19Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. 20Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. 21Jebusum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in prsentem diem. 22Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. 23Nam cum obsiderent urbem, qu prius Luza vocabatur, 24viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. 25Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt. 26Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et dificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : qu ita appellatur usque in prsentem diem. 27Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cpitque Chananus habitare cum eis. 28Postquam autem confortatus est Isral, fecit eos tributarios, et delere noluit. 29Ephraim etiam non interfecit Chananum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. 30Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananus in medio ejus, factusque est ei tributarius. 31Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob : 32habitavitque in medio Chanani habitatoris illius terr, nec interfecit eum. 33Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananum habitatorem terr, fueruntque ei Bethsamit et Bethanit tributarii. 34Arctavitque Amorrhus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent : 35habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. 36Fuit autem terminus Amorrhi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.