1Juraverunt quoque filii Isral in Maspha, et dixerunt : Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. 2Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cperunt flere, dicentes : 3Quare, Domine Deus Isral, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis ? 4Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare : obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt : 5Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Isral ? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. 6Ductique pnitentia filii Isral super fratre suo Benjamin, cperunt dicere : Ablata est tribus una de Isral : 7unde uxores accipient ? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras. 8Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Isral, qui non ascendit ad Dominum in Maspha ? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse. 9(Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.) 10Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et prceperunt eis : Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. 11Et hoc erit quod observare debebitis : omne generis masculini, et mulieres qu cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate. 12Inventque sunt de Jabes Galaad quadringent virgines, qu nescierunt viri thorum : et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. 13Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et prceperunt eis, ut eos susciperent in pace. 14Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et dat sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad : alias autem non repererunt, quas simili modo traderent. 15Universusque Isral valde doluit, et egit pnitentiam super interfectione unius tribus ex Isral. 16Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores ? omnes in Benjamin femin conciderunt, 17et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Isral. 18Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin. 19Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, qu sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam vi, qu de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona. 20Prceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt : Ite, ad latitate in vineis. 21Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin. 22Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cperint atque jurgari, dicemus eis : Miseremini eorum : non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum : sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. 23Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum : et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his qu ducebant choros, uxores singulas : abieruntque in possessionem suam dificantes urbes, et habitantes in eis. 24Filii quoque Isral reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Isral : sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.