1Hc quoque lex hosti pro delicto, Sancta sanctorum est : 2idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. 3Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia : 4duos renunculos, et pinguedinem qu juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. 5Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto. 6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. 7Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hosti lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. 9Et omne sacrificium simil, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine prparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur : 10sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura qua per singulos dividetur. 11Hc est lex hosti pacificorum qu offertur Domino. 12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas : 13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, qu immolatur pro pacificis : 14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hosti sanguinem, 15cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est : 17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18Si quis de carnibus victim pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius qucumque anima tali se edulio contaminaverit, prvaricationis rea erit. 19Caro, qu aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea. 20Anima polluta qu ederit de carnibus hosti pacificorum, qu oblata est Domino, peribit de populis suis. 21Et qu tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei qu polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. 22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 23Loquere filiis Isral : Adipem ovis, et bovis, et capr non comedetis. 24Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. 25Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. 26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. 27Omnis anima, qu ederit sanguinem, peribit de populis suis. 28Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 29Loquere filiis Isral, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. 30Tenebit manibus adipem hosti, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, 31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. 32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. 33Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. 34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Isral de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Isral. 35Hc est unctio Aaron et filiorum ejus in cremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, 36et qu prcepit eis dari Dominus a filiis Isral religione perpetua in generationibus suis. 37Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, 38quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Isral ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.