1Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : v autem illi per quem veniunt. 2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pnitentiam egerit, dimitte illi. 4Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pnitet me, dimitte illi. 5Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem. 6Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. 7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe : 8et non dicat ei : Para quod cnem, et prcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hc tu manducabis, et bibes ? 9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit qu ei imperaverat ? 10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia qu prcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. 11Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilam. 12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe : 13et levaverunt vocem, dicentes : Jesu prceptor, miserere nostri. 14Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus. 17Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ? 18Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit. 20Interrogatus autem a pharisis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione : 21neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini : 24nam, sicut fulgur coruscans de sub clo in ea qu sub clo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua. 25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26Et sicut factum est in diebus No, ita erit et in diebus Filii hominis : 27edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit No in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. 28Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et dificabant : 29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de clo, et omnes perdidit : 30secundum hc erit qua die Filius hominis revelabitur. 31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro. 32Memores estote uxoris Lot. 33Quicumque qusierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur : 35du erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur. 36Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ? 37Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquil.