1Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem ra minuta duo. 3Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hc pauper plus quam omnes misit. 4Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. 5Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit : 6Hc qu videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. 7Interrogaverunt autem illum, dicentes : Prceptor, quando hc erunt, et quod signum cum fieri incipient ? 8Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos. 9Cum autem audieritis prlia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hc fieri, sed nondum statim finis. 10Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. 11Et terrmotus magni erunt per loca, et pestilenti, et fames, terroresque de clo, et signa magna erunt. 12Sed ante hc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et prsides propter nomen meum : 13continget autem vobis in testimonium. 14Ponite ergo in cordibus vestris non prmeditari quemadmodum respondeatis : 15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis : 17et eritis odio omnibus propter nomen meum : 18et capillus de capite vestro non peribit. 19In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus : 21tunc qui in Juda sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam, 22quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia qu scripta sunt. 23V autem prgnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. 24Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. 25Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium pr confusione sonitus maris, et fluctuum : 26arescentibus hominibus pr timore, et exspectatione, qu supervenient universo orbi : nam virtutes clorum movebuntur : 27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. 28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra. 29Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores : 30cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est stas. 31Ita et vos cum videritis hc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32Amen dico vobis, quia non prteribit generatio hc, donec omnia fiant. 33Clum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt. 34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vit, et superveniat in vos repentina dies illa : 35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terr. 36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia qu futura sunt, et stare ante Filium hominis. 37Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. 38Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.