1Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structur. 2Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas dificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. 3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas : 4Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hc omnia incipient consummari ? 5Et respondens Jesus cpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat : 6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent. 7Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hc fieri : sed nondum finis. 8Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terrmotus per loca, et fames. Initium dolorum hc. 9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante prsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. 10Et in omnes gentes primum oportet prdicari Evangelium. 11Et cum duxerint vos tradentes, nolite prcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. 12Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. 13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. 14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Juda sunt, fugiant in montes : 15et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introat ut tollat quid de domo sua : 16et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17V autem prgnantibus et nutrientibus in illis diebus. 18Orate vero ut hieme non fiant. 19Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creatur, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. 20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. 22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophet, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. 23Vos ergo videte : ecce prdixi vobis omnia. 24Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum : 25et stell cli erunt decidentes, et virtutes, qu in clis sunt, movebuntur. 26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terr usque ad summum cli. 28A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit stas : 29sic et vos cum videritis hc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. 30Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hc, donec omnia ista fiant. 31Clum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in clo, neque Filius, nisi Pater. 33Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit. 34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori prcepit ut vigilet, 35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), 36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.