1Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui : 2et facto sabbato cpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hc omnia ? et qu est sapientia, qu data est illi, et virtutes tales, qu per manus ejus efficiuntur ? 3Nonne hic est faber, filius Mari, frater Jacobi, et Joseph, et Jud, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo. 4Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit : 6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. 7Et vocavit duodecim : et cpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8Et prcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona s, 9sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde : 11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12Et exeuntes prdicabant ut pnitentiam agerent : 13et dmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos gros, et sanabant. 14Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo. 15Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat. 20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galil : 22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puell : Pete a me quod vis, et dabo tibi : 23et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24Qu cum exisset, dixit matri su : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptist. 25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptist. 26Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare : 27sed misso speculatore prcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puell, et puella dedit matri su. 29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento. 30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia qu egerant, et docuerant. 31Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant. 32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. 33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prvenerunt eos. 34Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cpit docere multa. 35Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora prteriit : 36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces. 39Et prcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fnum. 40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in clum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum. 45Et statim cogit discipulos suos ascendere navim, ut prcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. 48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat prterire eos. 49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere. 51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant : 52non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obccatum. 53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. 54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum : 55et percurrentes universam regionem illam, cperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.