1In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno clorum ? 2Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, 3et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum clorum. 4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno clorum. 5Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit : 6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 7V mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen v homini illi, per quem scandalum venit. 8Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem ternum. 9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in clis semper vident faciem Patris mei, qui in clis est. 11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. 12Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit qurere eam qu erravit ? 13Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, qu non erraverunt. 14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in clis est, ut pereat unus de pusillis istis. 15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. 17Quod si non audierit eos : dic ecclesi. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18Amen dico vobis, qucumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in clo : et qucumque solveritis super terram, erunt soluta et in clo. 19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in clis est. 20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. 21Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ? 22Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies. 23Ideo assimilatum est regnum clorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24Et cum cpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia qu habebat, et reddi. 26Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes. 29Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31Videntes autem conservi ejus qu fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia qu facta fuerant. 32Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : 33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? 34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35Sic et Pater meus clestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.