1Et factum est, cum consumasset Jesus sermones istos, migravit a Galila, et venit in fines Jud trans Jordanem, 2et secut sunt eum turb mult, et curavit eos ibi. 3Et accesserunt ad eum pharisi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? 4Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit : 5Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhrebit uxori su, et erunt duo in carne una. 6Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 7Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? 8Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. 9Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mchatur : et qui dimissam duxerit, mchatur. 10Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum clorum. Qui potest capere capiat. 13Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum clorum. 15Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam ternam ? 17Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18Dicit illi : Qu ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; 19honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20Dicit illi adolescens : Omnia hc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? 21Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende qu habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in clo : et veni, sequere me. 22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. 23Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum clorum. 24Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum clorum. 25Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? 26Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt. 27Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? 28Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis su, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isral. 29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam ternam possidebit. 30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.