1Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis : 2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : 4et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, 7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hc ? 9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. 10Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me. 11Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis. 12Mittens enim hc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13Amen dico vobis, ubicumque prdicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hc fecit in memoriam ejus. 14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : 15et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16Et exinde qurebat opportunitatem ut eum traderet. 17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? 18At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22Et contristati valde, cperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ? 23At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : v autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. 25Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti. 26Cnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. 27Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. 28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. 30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 32Postquam autem resurrexero, prcedam vos in Galilam. 33Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 34Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 35Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36Tunc venit Jesus cum illis in villam, qu dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. 37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedi, cpit contristari et mstus esse. 38Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. 39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. 40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? 41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. 42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati. 44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. 45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet. 47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. 48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 49Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum. 50Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. 51Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. 52Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. 53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? 54Quomodo ergo implebuntur Scriptur, quia sic oportet fieri ? 55In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 56Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scriptur prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scrib et seniores convenerant. 58Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. 59Principes autem sacerdotum, et omne concilium, qurebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : 60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, 61et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum redificare illud. 62Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, qu isti adversum te testificantur ? 63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. 64Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cli. 65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : 66quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. 67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, 68dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ? 69Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilo eras. 70At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis. 71Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno. 72Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem. 73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. 74Tunc cpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. 75Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.