1In diebus autem illis venit Joannes Baptista prdicans in deserto Jud, 2et dicens : Pnitentiam agite : appropinquavit enim regnum clorum. 3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : [Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ;rectas facite semitas ejus.] 4Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locust, et mel silvestre. 5Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Juda, et omnis regio circa Jordanem ; 6et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. 7Videns autem multos pharisorum, et sadducorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? 8Facite ergo fructum dignum pnitenti. 9Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrah. 10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, qu non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 11Ego quidem baptizo vos in aqua in pnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. 12Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13Tunc venit Jesus a Galila in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 14Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? 15Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 16Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17Et ecce vox de clis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.