1Cum autem descendisset de monte, secut sunt eum turb mult : 2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. 3Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod prcepit Moyses, in testimonium illis. 5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. 8Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. 10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isral. 11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno clorum : 12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. 13Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. 14Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : 15et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. 16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : 17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : [Ipse infirmitates nostras accepit :et grotationes nostras portavit.] 18Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. 19Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris. 20Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum. 22Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus : 24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. 25Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus. 26Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modic fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 27Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? 28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dmonia, de monumentis exeuntes, svi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? 30Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31Dmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per prceps in mare : et mortui sunt in aquis. 33Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dmonia habuerant. 34Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.