1Verbum Domini, quod factum est ad Micham Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechi, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem. 2[Audite, populi omnes,et attendat terra, et plenitudo ejus :et sit Dominus Deus vobis in testem,Dominus de templo sancto suo. 3Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,et descendet, et calcabit super excelsa terr. 4Et consumentur montes subtus eum,et valles scindentur sicut cera a facie ignis,et sicut aqu qu decurrunt in prceps. 5In scelere Jacob omne istud,et in peccatis domus Isral.Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ?et qu excelsa Jud ? nonne Jerusalem ? 6Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,cum plantatur vinea ;et detraham in vallem lapides ejus,et fundamenta ejus revelabo. 7Et omnia sculptilia ejus concidentur,et omnes mercedes ejus comburentur igne,et omnia idola ejus ponam in perditionem,quia de mercedibus meretricis congregata sunt,et usque ad mercedem meretricis revertentur. 8Super hoc plangam, et ululabo ;vadam spoliatus, et nudus ;faciam planctum velut draconum,et luctum quasi struthionum : 9quia desperata est plaga ejus,quia venit usque ad Judam ;tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. 10In Geth nolite annuntiare ;lacrimis ne ploretis ;in domo pulveris pulvere vos conspergite. 11Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia :non est egressa qu habitat in exitu :planctum domus vicina accipiet ex vobis, qu stetit sibimet. 12Quia infirmata est in bonum,qu habitat in amaritudinibus ;quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. 13Tumultus quadrig stuporis habitanti Lachis :principium peccati est fili Sion,quia in te inventa sunt scelera Isral. 14Propterea dabit emissarios super hreditatem Geth,domus mendacii in deceptionem regibus Isral. 15Adhuc hredem adducam tibi qu habitas in Maresa ;usque ad Odollam veniet gloria Isral. 16Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ;dilata calvitium tuum sicut aquila,quoniam captivi ducti sunt ex te.]