1[Et dixi : Audite, princeps Jacob,et duces domus Isral :numquid non vestrum est scire judicium, 2qui odio habetis bonum, et diligitis malum ;qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis,et carnem eorum desuper ossibus eorum ; 3qui comederunt carnem populi mei,et pellem eorum desuper excoriaverunt,et ossa eorum confregerunt,et conciderunt sicut in lebete,et quasi carnem in medio oll ? 4Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos,et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. 5Hc dicit Dominus super prophetas,qui seducunt populum meum :qui mordent dentibus suis,et prdicant pacem ;et si quis non dederit in ore eorum quippiam,sanctificant super eum prlium. 6Propterea nox vobis pro visione erit,et tenebr vobis pro divinatione ;et occumbet sol super prophetas,et obtenebrabitur super eos dies. 7Et confundentur qui vident visiones,et confundentur divini ;et operient omnes vultos suos,quia non est responsum Dei. 8Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini,judicio, et virtute,ut annuntiem Jacob scelus suum,et Isral peccatum suum. 9Audite hoc, principes domus Jacob,et judices domus Isral,qui abominamini judicium,et omnia recta pervertitis : 10qui dificatis Sion in sanguinibus,et Jerusalem in iniquitate. 11Principes ejus in muneribus judicabant,et sacerdotes ejus in mercede docebant,et prophet ejus in pecunia divinabant :et super Dominum requiescebant, dicentes :Numquid non Dominus in medio nostrum ?non venient super nos mala. 12Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur,et Jerusalem quasi acervus lapidum erit,et mons templi in excelsa silvarum.]