1[Ascendit qui dispergat coram te,qui custodiat obsidionem :contemplare viam, conforta lumbos,robora virtutem valde. 2Quia reddidit Dominus superbiam Jacob,sicut superbiam Isral ;quia vastatores dissipaverunt eos,et propagines eorum corruperunt. 3Clypeus fortium ejus ignitus,viri exercitus in coccineis ;igne haben currus in die prparationis ejus,et agitatores consopiti sunt. 4In itineribus conturbati sunt ;quadrig collis sunt in plateis :aspectus eorum quasi lampades,quasi fulgura discurrentia. 5Recordabitur fortium suorum ;ruent in itineribus suis :velociter ascendent muros ejus,et prparabitur umbraculum. 6Port fluviorum apert sunt,et templum ad solum dirutum. 7Et miles captivus abductus est,et ancill ejus minabantur gementes ut columb,murmurantes in cordibus suis. 8Et Ninive quasi piscina aquarum aqu ejus ;ipsi vero fugerunt. State, state !et non est qui revertatur. 9Diripite argentum, diripite aurum :et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. 10Dissipata est, et scissa, et dilacerata ;et cor tabescens, et dissolutio geniculorum,et defectio in cunctis renibus,et facies omnium eorum sicut nigredo oll. 11Ubi est habitaculum leonum,et pascua catulorum leonum,ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis,et non est qui exterreat ? 12Leo cepit sufficienter catulis suis,et necavit lenis suis,et implevit prda speluncas suas,et cubile suum rapina. 13Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,et succendam usque ad fumum quadrigas tuas,et leunculos tuos comedet gladius,et exterminabo de terra prdam tuam,et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]