1Verba Nehemi filii Helchi. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. 2Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem. 3Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et port ejus combust sunt igni. 4Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei cli : 5et dixi : Quso, Domine Deus cli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : 6fiant aures tu auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Isral servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Isral, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus, 7vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et cremonias, et judicia qu prcepisti Moysi famulo tuo. 8Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos : 9et si revertamini ad me, et custodiatis prcepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema cli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi. 10Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida. 11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.