1In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in ternum : 2eo quod non occurrerint filiis Isral cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis : et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. 3Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Isral. 4Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat prpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobi. 5Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales. 6In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem. 7Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobi, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobi foras de gazophylacio : 9prcepique et emundaverunt gazophylacia : et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus. 10Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent dat, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant : 11et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis. 12Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea. 13Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathani : quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis credit sunt partes fratrum suorum. 14Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cremoniis ejus. 15In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent. 16Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia : et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem. 17Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis : Qu est hc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati ? 18numquid non hc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? et vos additis iracundiam super Isral violando sabbatum. 19Factum est autem, cum quievissent port Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et prcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. 20Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. 21Et contestatus sum eos, et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. 22Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. 23Sed et in diebus illis vidi Judos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas. 24Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi. 25Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens : 26Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Isral ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Isral : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigen. 27Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prvaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas ? 28De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. 29Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum. 30Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo : 31et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.