1Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod dificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judos, 2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum : Quid Judi faciunt imbecilles ? num dimittent eos gentes ? num sacrificabunt, et complebunt in una die ? numquid dificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt ? 3Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait : dificent : si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. 4Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. 5Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt dificantes. 6Itaque dificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam : et provocatum est cor populi ad operandum. 7Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanit, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cpissent interrupta concludi, irati sunt nimis. 8Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. 9Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. 10Dixit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus dificare murum. 11Et dixerunt hostes nostri : Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. 12Factum est autem venientibus Judis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, 13statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. 14Et perspexi atque surrexi : et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum : Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris. 15Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. 16Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lance, et scuta, et arcus, et loric, et principes post eos in omni domo Juda. 17dificantium in muro, et portantium onera, et imponentium : una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium : 18dificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et dificabant, et clangebant buccina juxta me. 19Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero : 20in loco quocumque audieritis clangorem tub, illuc concurrite ad nos : Deus noster pugnabit pro nobis. 21Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auror donec egrediantur astra. 22In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum. 23Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.