1Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, 2et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Isral, dicentes : 3Utinam mortui essemus in gypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in gyptum ? 4Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in gyptum. 5Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Isral. 6At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7et ad omnem multitudinem filiorum Isral locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terr hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne prsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fderis cunctis filiis Isral. 11Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ? quousque non credent mihi, in omnibus signis qu feci coram eis ? 12Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hc est. 13Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant gyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, 14et habitatores terr hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis prcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem : 15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant : 16Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ? 17Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens : 18Dominus patiens et mult misericordi, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. 19Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordi tu, sicut propitius fuisti egredientibus de gypto usque ad locum istum. 20Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum. 21Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra. 22Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa qu feci in gypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci me, 23non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam. 25Quoniam Amalecites et Chananus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. 26Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 27Usquequo multitudo hc pessima murmurat contra me ? querelas filiorum Isral audivi. 28Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis. 29In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, 30non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, prter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun. 31Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prd hostibus forent, introducam, ut videant terram, qu vobis displicuit. 32Vestra cadavera jacebunt in solitudine. 33Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto, 34juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam : 35quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessim, qu consurrexit adversum me : in solitudine hac deficiet, et morietur. 36Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terr quod esset mala, 37mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. 39Locutusque est Moyses universa verba hc ad omnes filios Isral, et luxit populus nimis. 40Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus. 41Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum ? 42nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris. 43Amalecites et Chananus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum. 44At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45Descenditque Amalecites et Chananus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.