1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2Loquere ad filios Isral, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestr, quam ego dabo vobis, 3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus : 4offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium simil, decimam partem ephi, conspers oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin : 5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensur dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos 6et arietes erit sacrificium simil duarum decimarum, qu conspersa sit oleo terti partis hin : 7et vinum ad libamentum terti partis ejusdem mensur offeret in odorem suavitatis Domino. 8Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9dabis per singulos boves simil tres decimas conspers oleo, quod habeat medium mensur hin : 10et vinum ad liba fundenda ejusdem mensur in oblationem suavissimi odoris Domino. 11Sic facies 12per singulos boves et arietis et agnos et hdos. 13Tam indigen quam peregrini 14eodem ritu offerent sacrificia. 15Unum prceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terr. 16Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 17Loquere filiis Isral, et dices ad eos : 18Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino 20de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, 21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. 22Quod si per ignorantiam prterieritis quidquam horum, qu locutus est Dominus ad Moysen, 23et mandavit per eum ad vos, a die qua cpit jubere et ultra, 24oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cremoni postulant, hircumque pro peccato : 25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Isral, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo : 26et dimittetur univers plebi filiorum Isral, et advenis qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. 27Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo : 28et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. 29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. 30Anima vero, qu per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo : 31verbum enim Domini contempsit, et prceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. 32Factum est autem, cum essent filii Isral in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, 33obtulerunt eum Moysi et Aaron et univers multitudini. 34Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. 35Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. 36Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut prceperat Dominus. 37Dixit quoque Dominus ad Moysen : 38Loquere filiis Isral, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas : 39quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, 40sed magis memores prceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. 41Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra gypti, ut essem Deus vester.