1Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. 2Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, prstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. 3Excubabuntque Levit ad prcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. 4Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. 5Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Isral. 6Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Isral, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. 7Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia qu ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur. 8Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia qu sanctificantur a filiis Isral, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. 9Hc ergo accipies de his, qu sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. 10In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. 11Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Isral, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 12Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. 13Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis. 14Omne quod ex voto reddiderint filii Isral, tuum erit. 15Quidquid primum erumpit e vulva cunct carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, 16cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. 17Primogenitum autem bovis, et ovis, et capr, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. 18Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt. 19Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Isral Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. 20Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hreditas tua in medio filiorum Isral. 21Filiis autem Levi dedi omnes decimas Isralis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fderis : 22ut non accedant ultra filii Isral ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, 23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, 24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. 25Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 26Prcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Isral decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decim, 27ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus : 28et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. 29Omnia qu offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. 30Dicesque ad eos : Si prclara et meliora quque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias : 31et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam famili vestr : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. 32Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Isral, et moriamini.