1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Isral, per gyrum tabernaculi fderis. 3Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. 4Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. 5Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanal filius Suar. 6Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. 7In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. 8Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. 9Universi qui in castris Jud enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur. 10In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. 11Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. 12Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 13Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. 14In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. 15Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 16Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur. 17Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. 18Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. 19Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. 20Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 21Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. 22In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. 23Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. 24Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur. 25Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. 27Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. 28Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. 29De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 30Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. 31Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur. 32Hic numerus filiorum Isral, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. 33Levit autem non sunt numerati inter filios Isral : sic enim prceperat Dominus Moysi. 34Feceruntque filii Isral juxta omnia qu mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.