1Veneruntque filii Isral et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. 2Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron : 3et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. 4Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur ? 5quare nos fecistis ascendere de gypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum ? 6Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt : Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aqu viv, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. 7Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. 9Tulit igitur Moyses virgam, qu erat in conspectu Domini, sicut prceperat ei, 10congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere ? 11Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egress sunt aqu largissim, ita ut populus biberet et jumenta. 12Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isral, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. 13Hc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isral contra Dominum, et sanctificatus est in eis. 14Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent : Hc mandat frater tuus Isral : Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, 15quomodo descenderint patres nostri in gyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos gyptii, et patres nostros : 16et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de gypto. Ecce in urbe Cades, qu est in extremis finibus tuis, positi, 17obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis : sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. 18Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. 19Dixeruntque filii Isral : Per tritam gradiemur viam : et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est : nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. 20At ille respondit : Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti, 21nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Isral. 22Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terr Edom : 23ubi locutus est Dominus ad Moysen : 24Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi filiis Isral, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. 25Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. 26Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus : Aaron colligetur, et morietur ibi. 27Fecit Moyses ut prceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. 28Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. 29Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. 30Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.