1Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. 2Videns autem Balac filius Sephor omnia qu fecerat Isral Amorrho, 3et quod pertimuissent eum Moabit, et impetum ejus ferre non possent, 4dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terr filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex gypto, qui operuit superficiem terr, sedens contra me. 6Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. 7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, 8ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum : 9Quid sibi volunt homines isti apud te ? 10Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11dicens : Ecce populus qui egressus est de gypto, operuit superficiem terr : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. 12Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est. 13Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. 14Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum. 15Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me : 17paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti. 18Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi prcepero, facias. 21Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. 22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asin, et duos pueros habebat secum. 23Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, 24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vine cingebantur. 25Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam : 26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cdebat fuste latera ejus. 28Aperuitque Dominus os asin, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ? 29Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem ! 30Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in prsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam. 31Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria : 33et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. 34Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. 35Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam prcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. 37Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ? 38Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ? 39Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, qu in extremis regni ejus finibus erat. 40Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. 41Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.