1Morabatur autem eo tempore Isral in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, 2qu vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. 3Initiatusque est Isral Beelphegor : et iratus Dominus, 4ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Isral. 5Dixitque Moyses ad judices Isral : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. 6Et ecce unus de filiis Isral intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Isral, qui flebant ante fores tabernaculi. 7Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, 8ingressus est post virum Isralitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Isral : 9et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. 10Dixitque Dominus ad Moysen : 11Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Isral : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Isral in zelo meo. 12Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fderis mei, 13et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Isral. 14Erat autem nomen viri Isralit, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. 15Porro mulier Madianitis, qu pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. 16Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 17Hostes vos sentiant Madianit, et percutite eos : 18quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, qu percussa est in die plag pro sacrilegio Phogor.