1Dixit quoque Dominus ad Moysen : 2Prcipe filiis Isral, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. 3Hc sunt sacrificia qu offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum : 4unum offeretis mane, et alterum ad vesperum : 5decimam partem ephi simil, qu conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. 7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. 8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. 9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas simil oleo conspers in sacrificio, et liba : 10qu rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. 11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, 12et tres decimas simil oleo conspers in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas simil oleo conspers per singulos arietes : 13et decimam decim simil ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. 14Libamenta autem vini, qu per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. 16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, 17et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis. 18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. 19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : 20et sacrificia singulorum ex simila qu conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, 21et decimam decim per agnos singulos, id est, per septem agnos. 22Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23prter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. 25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo. 26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. 27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : 28atque in sacrificiis eorum, simil oleo conspers tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, 29per agnos decimam decim, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, 30qui mactatur pro expiatione : prter holocaustum sempiternum et liba ejus. 31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.